Frases y textos  (Latín I)

Para analizar (CASO y FUNCIÓN) y traducir (utilizad vocabularios escolares; el diccionario excepcionalmente).

Para realizar ejercicios gramaticales:

Para realizar ejercicios léxicos:

---------------------------------------------------------------------------

1.     Fortuna caeca est. Invidia caeca est. Fortuna et invidia caecae sunt.

2.     Romana matrona sum. Romae magnae divitiae sunt.

3.     Femina iucunda ridet. Puellae ad portas stant.

4.     Parvae puellae solae ambulant. Poeta Via Appia ambulabat.

5.     Multi poetae Romae erant multique piratae in insulis.

6.     Philosophia semper permanet. Praeda occulta manebat.

7.     Fabulae docent.Puella, latina lingua pulchra est.

8.     Marcus libros Romam portat atque litteras ad amicum mittit.

9.     Legati ad Iugurtham veniunt. Fabius in provinciam copias ducebat.

10.  Liber vir servum miserum existimat.

11.  Romani Poenos saevos habebant, sed Augustum deum iudicabant.

12.  Vitam regit fortuna,non sapientia.

13.  Multi Romanos dominos terrarum vocabant.

14.  Ex agro in villam servi tauros duxerunt.

15.  In periculis,non in otio,sunt boni amici.

16.  Galli deum Mercurium maxime colunt.

17.  Romani magna templa ac monumenta in foro aedificaverunt.

18.  Poeni ex Hispania in Italiam descendunt et totam fere (casi) regionem vastaverunt.

19.  Columbae praeda aquilarum erant.

20.  Audivimus a magistro consilia bona ad vitam.

21.  Verba Marci, clari tribuni, Romanorum animos moverunt.

22.  "Verba volant,scripta manent". " Praeclara rara sunt".

23.  Clarus magister longam epistolam lente legit.

24.  Parva scintilla (chispa) magnum incendium in silvis saepe excitat.

25.  Pericula belli parva non sunt.

26.  Sabini cum uxoribus et liberis Romam convenerunt.

27.  Pastores Romani mulieres virginesque Sabinas rapiunt, nam uxores non habebant.

28.  Hannibal cum Scipione acriter pugnavit. Strenuus miles gladio impigre pugnabit.

29.  Populus Aeneam clarum semper videbit.

30.  Ariovistus in castra copias suas reducet et proelio abstinebit.

31.  Suebi non multum frumento sed maxime lacte atque pecore vivunt.

32.  Caesar in Italiam "magnis itineribus" pervenit.

33.  Apollo erat deus solis et lucis et musicae, Musarum magister, poetarum patronus.

34.  Multa animalia famem, non sitim tolerant.

35.  Galli ex oppido erumpebant et summa vi cum Romanis contendebant.

36.  Postquam Caesar in Galliam pervenit, obsides, arma, servos poposcit.

37.  Caesar Galliam pacavit et terras mariaque obtinuit.

38.  Sub lege rex sit! "Habeas corpus!" Utinam nunc beate viverem! Ne inscius vivas!

39.  Omnes Romani Romulum deum patremque Romae salutaverunt.

40.  Hannibal magnus dux Carthaginiensium fuit. Per Alpes magnas copias cum elephantorum grege duxit.

41.  Hostes "terga vertunt" militesque nostri fugientium magnum numerum occidunt.

42.  Per audaces exploratores iter nostri cognoscebant.

43.  Magister prudens movet suaviter discipulos.

44.  Manus manum lavat.Sinistra manu retinebat arcum.

45.  Salus populi suprema lex esto. "Cedant arma togae!".

46.  Pueri, timorem mittite ianuasque pandite.

47.  Captivi genua flectunt et crebros gemitus edunt (proferir,exhalar).

48.  In cornu dextero sociorum equitatus per multas horas hostibus resistebat.

49.  Tota gens in fines rei publicae cum magna amicorum manu uno die venit.

50.  Natura omnium rerum mater est.

51.  In planitie Romanorum equitatus ingentes hostium acies fugabat.

52.  Puella facie egregia domum venit. Ride,si sapis,o puella,ride.

53.  Da mihi,pulchra femina, manum.

54.  Diana dea lunae in caelo erat; in terris, venatricis forma, feras exagitabat et argenteo arcu necabat.

55.  Mercurius, deorum nuntius, viatores iuvat atque mercatoribus favet.

56.  Mulier fortior viro est. Sunt corda duriora saxis. Ager longior quam latior erat.

57.  Homines facillima semper quaerunt, sed facillima saepe non sunt optima.

58.  Melior est canis vivus leone mortuo.

59.  Sis felicior Augusto, melior Traiano.

60.  Nulla res peior bello civili est.

61.  Ad se Gallos vocat. Tu nobiscum vivere non potes. Se tibi iunxerunt.

62.  Me di deaeque omnes ament!

63.  "Si vos valetis, bene est; ego valeo".

64.  Aut tu me iuvabis, aut ego te.

65.  Hannibal venenum secum semper tenebat.

66.  Dux,sagitta vulneratus, cecidit.

67.  Legati, Romam missi, auxilium a senatu petiverunt.

68.  Re impetrata, sese omnes flentes Caesaris ad pedes proiecerunt.

69.  "Graecia capta ferum victorem cepit".

70.  Occiso rege Tarquinio Prisco, populus Servium Tullium regem creavit.

71.  Inimici mei mea mihi adimunt (quitar).

72.  Ita a nostris acriter in hostes, "dato signo", impetus factus est.

73.  Cicero consul a populo creatus est.

74.  Multae de diis fabulae a poetis Graecis narratae sunt.

75.  Id oppidum ab Sidoniis conditum est.

76.  Idem semper sum. "Nosce te ipsum".

77.  Hanc puellam ille puer, illam hic amat.

78.  Ei morbo nomen est avaritia. Eosdem cursus cucurrerunt.

79.  Nihil probari potest et tamen reus ab iudicibus incusatur.

80.  Post reges expulsos, Romae consules a populo creati sunt.

81.  Terentia tibi "agit gratias"; id est mihi gratissimum.

82.  Tu ipse istius audaciam defendis!

83.  Liber quem recitas meus est.

84.  Quod discis tibi discis.

85.  Hic mihi dixit ea quae tibi dico.

86.  Qui multum habet, plus cupit.

87.  Vir cuius filium novisti in urbem venit.

88.  Dux urbem delevit in quam cives fugerant.

89.  Quis libertatem eorum delere coepit?

90.  Quis vestrum hoc fecit? Nemo nostrum.

91.  Sed quid ego video? Cuius est oratio? Catonis.

92.  Ab urbe castra duo milia passuum aberant.

93.  Graeci Troiam frustra per decem annos oppugnarunt.

94.  "Homo sum,humani nihil a me alienum puto".

95.  Alii aliud eisdem de rebus sentiunt.

96.  Dux nuntiat hostes flumen transiisse.

97.  Cupio me esse clementem.

98.  Socrates putabat se totius mundi civem esse.

99.  Calpurnia,uxor Caesaris, vidit in somnis maritum suum plenum vulneribus iacere.

100.Romani, Hannibale vivo, nunquam se sine insidiis fore existimabant.


ESQUEMA DE LA PRIMERA DECLINACIÓN LATINA         

1.Generalidades

 1.1 Clasificación: tema

 1.2 Enunciado y reconocimiento: genitivo

 1.3 Morfología:

     - género

     - morfemas casuales y paradigma

2. Particularidades morfológicas

   - al caso. El locativo

   - al género

   - al número

3. Vocabulario básico

4. Análisis y traducción de frases de la 1ª

FRASES RELATIVAS A LA PRIMERA DECLINACIÓN LATINA. LATÍN I

1.     Fama volat.

2.     Pecunia non olet.

3.     Serva dominam appellat.

4.     Agricola terras laborat.

5.     Divitias fortuna parit.

6.     Fortuna non addit (añadir) sapientiam.

7.     Iustitia semper (siempre) per-manet.

8.     Prudentiam dominae laudatis (alabar).

9.     Romana matrona sum.

10. Femina nigra non erat.

11. Aquila alis volat.

12. Incolae patriam avaritia delent (destruir).

13. Magnam victoriam nuntias.

14. Magna turba Albam Longam habitabat.

15. Agricola terras amat bonas.

16. Poeta, parvas filias habes (tener).

17. In piratarum insulis magnam aquae copiam videbas.

18. Ad (preposición de acusativo) Romae portas copiae pugnabant (luchar).

19. Magnam praedam sub terra collocatis, amicae.

20. Romae iam es, puella.

21. Agricolae semper laborant, numquam sine (sin) cura sunt.

22. Multas horas laborabatis.

23. Poetae Romae fabulam incolis narrant.

24. Romae incolae feminis Sabinis iniurias faciunt.

25. Athenis magna poetarum copia erat.

26. Poetae Minervam deam laudant.

27. Lucretia magna diligentia sapientiaque femina erat.

28. Numa Egeriam amabat et nympham in silva videbat.

29. Minerva Etruriae incolarum antiqua dea erat.

30. Verae amicitiae sempiternae sunt.

31. Rarae sunt firmae et verae amicitiae.

32. Vitam regit fortuna non sapientia.

33. Paratae (fingidas) lacrimae insidias indicant.

34. Terra salutiferas herbas nutrit.

35. Stellae altae longam viam monstrant.

36. Parva puella longam vitam sperat.

37. Timidae columbae sunt praeda aquilarum.

38. Puella pulchras columbas amat.

39. Parva scintilla (chispa) magnas flammas excitat.

40. Fortuna caeca est; invidia caeca est. Fortuna atque invidia caecae sunt.

41. Romae magnae divitiae erant.

42. Parvae puellae solae ambulabant.

43. Romanae feminae maestae (tristes) flebant.

44. Erant piratae in insulis.

45. Puellae ad portas stant.

46. Non scholae sed vitae discimus.

47. Poeta Via Appia ambulabat.

48. Puella, lingua Latina pulchra est.

49. Troia in Asia erat sed Sparta in Europa.

50. Praeda occulta manebat.

51. Aquila volat atque praedam captat.

52. Poetae Minervam deam laudant.

53. Nautae stellas spectant, nam (pues) stellae viam monstrant.

54. Agricolae nautas sagittis vulnerant ac fugant.

55. Veram amicitiam in adversa fortuna videmus.

56. Historia est vita memoriae, magistra vitae.

57. Litteras Athenis Romam misi (envié).

58. Musae poetis famam gloriamque dant.

59. Concordia maxima, avaritia minima erat.

60. Iniurias fortunae patientia superamus.

61. Insularum incolae nautas rosis coronant nautisque rosas dant.

62. Per silvam ferae errant, nam incolae silvarum ferae sunt.

63. Discordiae semper fuerunt multarum miseriarum causa.

64. Fortuna incolas agricolasque saepe (con frecuencia) iuvat.

65. Puellae victoriam magna laetitia nuntiant.

66. Divitiarum atque formae gloria parum (poco) firma semper fuit atque discordiam 

 saepe creat.

67. Stella alba nautis viam monstrat. Nautae albam stellam spectam. Insularum incolae  stellarum flammas quoque (también) spectant, nam stellae natura flammeae sunt.

Multae fabulae antiquas deas memorant. Minerva dea non solum sapientiae magna dea est, sed etiam (también) pugnas amat atque hastam (lanza) galeamque (coraza) habet. Graecae puellae magna cura Minervae aras rosis albis ac rubris ornant. Diana, lunae silvarumque dea, sagittas portat atque sagittis feras vulnerat et necat. Cerva Dianae sacra erat.  

·      En una isla grande reinaba una reina.

·      La hija del poeta era hermosa.

·      En España había muchos bosques.

·      Sois los navegantes de las islas.

·      La carta era para el poeta y para sus hijas.

·      Campesinos, debéis dar dinero al poeta.


  ESQUEMA DE LA SEGUNDA DECLINACIÓN LATINA         

1. Generalidades

 1.1 Clasificación: tema

 1.2 Enunciado y reconocimiento: genitivo

 1.3 Morfología:

     - género y tipos de sustantivos

     - morfemas casuales y paradigmas

2. Particularidades morfológicas

   - al caso. El locativo

- al género

- al número

3. Vocabulario básico

4. Análisis y traducción de frases de la 2ª

FRASES RELATIVAS A LA SEGUNDA DECLINACIÓN LATINA. LATÍN I

1.     Veros amicos in adversa fortuna videmus.

2.     Servus rivi aqua hortum rigabat.

3.     Romanorum socii gladiis barbaros fugabant.

4.     Nautae strenui ad terram navigabant.

5.     Aquilae per altas pinos volabant.

6.     Viri contra amicos bella non gerunt (hacer).

7.     Ad rivum lupus et agnus veniebant.

8.     Verba volant, scripta manent.

9.     Catilina per Italiam arma parabat (preparar).

10. Arma virumque cano (cantar).

11. Cedant arma togae.

12. Potentia et opulentia Pompei magnae erant.

13. Alba, Latii oppidum, contra Romam bellum facit.

14. Belli causa inter Romam atque Albam minima erat.

15. Mercurius, Maiae filius, deorum nuntius erat; animas mortuorum ad Inferos 

  ducebat (llevar).

16. Ira initium insaniae (locura) est.

17. Aemilius Scaurus, avidus potentiae et divitiarum, vitia Iugurthae silebat (silenciar).

18. Petreius tuba signum dat.

19. Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.

20. Romae multis deis deabusque templa erant.

21. Parva scintilla magnum in silvis saepe excitat incendium.

22. Vita mortuorum in memoria vivorum vivit.

23. Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra.

24. Marcus libros Romam portat.

25. Marcus litteras ad amicum mittit (enviar).

26. Romani Augustum deum iudicant.

27. Multi Romanos dominos terrarum vocabant.

28. Romani Poenos saevos habebant.

29. Agricolae in agris manent et deinde (después) ad parvas casas revertunt (volver).

30. Galli deum Mercurium maxime (sobre todo) colunt.

31. Oppidum Saguntum magnos muros habebat.

32. Praeclara rara sunt.

33. Pericula belli parva non sunt.

34. Amici, Romae muros per deos semper servate.

35. Tace, Lucretia, Sextus Tarquinius sum.

36. Romani magna templa et monumenta in foro erigebant.

37. Graeci Homerum magnum poetam existimabant.

38. Multorum oculi te custodient.

39. Libri boni muti magistri sunt.

40. Socii legatos Athenas miserunt.

41. Venti muros oppidi movent.

42. Fabri avidi pecuniae Romam veniunt.

43. Primus in bellum ibat, ultimus excedebat.


ESQUEMA DE LA TERCERA DECLINACIÓN LATINA         

1. Generalidades

 1.1 Clasificación: temas

 1.2 Enunciado y reconocimiento: genitivo

 1.3 Morfología:

     - género y diferenciación

     - morfemas casuales y paradigmas

2. Tipos de sustantivos, particularidades fonéticas y declinación

   - temas en consonante

   - temas en -i

3. Particularidades morfológicas

   - al género

   - al número

   - sustantivos de declinación especial

4. Vocabulario básico

5. Análisis y traducción de frases de la 3ª

FRASES RELATIVAS A LA TERCERA DECLINACIÓN LATINA. LATÍN I

1.     Iustitia virtutum regina est.

2.     Iudices, inter arma silent (silenciar, callar) leges.

3.     Dux atque imperator vitae hominum animus est.

4.     Brutus Tarquinio ademit (arrebató) imperium.

5.     Marcus Tullius Cicero Terentiae suae salutem dat.

6.     Mala iuventus miseram senectutem gignit  (engendrar).

7.     Fratres pares in amore esse debent.

8.     Sidera caelum illustrant.

9.     Pastor pecora pascit.

10.  Pastores Romani uxores non habebant, sed mulieres vicinarum civitatum rapuerunt

11.  Sabini cum uxoribus et liberis Romam convenerunt. 

12.   Rex princeps civitatis, iudex scelerum ac dux legionum erat.

13.  Ante lucem venator silvas cum canibus suis peragrabit.

14.  Voluptates nostro corpori nocent.

15.  Crudelitatis mater est avaritia.

16.  Veritas temporis filia est.

17.  Naturae iura sacra sunt.

18.  Hannibal Carthagine in Hispaniam venit.

19.  Morum dissimilitudo dissociat amicitias.

20.  In pace leo, in proelio cervus est.

21.  Homo homini saepe lupus es ( “homo homini lupus” ).

22.  Sacerdotes taurorum capita floribus ornant.

23.  Salus populi suprema lex esto (imperativo de sum).

24.  Pastor oves in vallibus pascit. Ovium cibus herba est. Pastor autem cani suo panem dat, nam canis herbam non pascit.

26.  Tempus delet urbium moenia, hominum stirpem, at nomina illustrium hominum delere non potest.

27.  Oratio interpres mentis est.

28.  Novam urbem Romam vocat.

29.  In insula erat fons aquae dulcis.

30.  In Numa rege multae bonae artes erant.

31.  Mater gentium et urbium domina Roma fuit.

32.  Catilina per montes asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem suas copias adduxit.

33.  Tribuni plebis ad Caesarem confugerant.

34.  Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas regumque turres.

35.  Templa deorum, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem vocas.

36.  Vix feram sermones hominum, vix molem invidiae sustinebo.

37.  Roscius cum Caesare Capuam pervenit.

38.  Fortunate senex, ergo tua rura manebunt.

39.  Feres ad sidera caeli magnanimum Aeneam.

40.  Bellum ingens feret Italia populosque feroces contundet.

41.  Romulus excipiet (perpetuar)et Mavortia (de Marte) condet moenia,Romanosque de suo nomine dicet.

42.  Flumen Arar per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum fluit incredibili lenitate.

43.  Helvetii per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant.

44.  Mercurius, deorum nuntius, viatores iuvat atque mercatoribus favet.

45.  Pueri, timorem mittite.

46.  Contra vim non valet ius.

47.  Propter frigora frumenta in agris matura non erant.

48.  Hannibal agros Romanos ferro ignique pervastavit.

49.  Multa animalia famem, non sitim tolerant.

50.  Salis mercator per Tiberim flumen Romam contendit.

51.  Per audaces exploratores iter cognoscebat.

52.  Custodes clamores fugientium audiebant.

53.  Magister prudens movet suaviter discipulos.

54.  Omnes Romani Romulum deum patremque Romae salutaverunt.

55.  Hannibal Romanorum sanguine ingens odium explebat.

56.  Caesar bene merentes socios non deserit.

57.  Hostes terga vertunt atque milites magnum fugientium numerum occidunt.

58.  Romani pro populi libertate reges expellunt (expulsar) et consules creant quod (porque)   perpetuum   hominis imperium timebant.

59.  Tribuni plebis populi causam semper defendebant.

60.   Milites audaces fortiter pugnant.

61.   Proelium atrox et anceps erit.

62.   Enumerat miles vulnera, pastor oves.

63.   Ad aures nostras clamor venit.

64.   Si vis pacem, para bellum.

65.   Musica aurium voluptas est.

67.  Fortitudo est dolorum laborumque contemptio.


ESQUEMA DE LA CUARTA DECLINACIÓN LATINA           

1. Generalidades

 1.1 Clasificación: tema

 1.2 Enunciado y reconocimiento: genitivo

 1.3 Morfología:

     - género y tipos de sustantivos

     - morfemas casuales y paradigmas

2. Particularidades morfológicas

   - al caso.

   - al género

3. Vocabulario básico

4. Análisis y traducción de frases de la 4ª

ESQUEMA DE LA QUINTA DECLINACIÓN LATINA

1. Generalidades

 1.1 Clasificación: tema

 1.2 Enunciado y reconocimiento: genitivo

 1.3 Morfología:

     - género

     - morfemas casuales y paradigma

2. Particularidades morfológicas

   - al caso.

   - al género

3. Vocabulario básico

4. Análisis y traducción de frases de la 5ª

FRASES RELATIVAS A LA CUARTA Y QUINTA DECLINACIONES LATINAS

1.     Senatus magnum exercitum in hostes mittet.

2.     Naves e portu procedent.

3.     In dextro exercitus cornu equitatum collocabis.

4.     Belli eventus in manu est Fortunae.

5.     Manus manum lavat.

6.     Imago est animi vultus.

7.     Curruum cursus in circo spectabimus.

8.     Senatores in senatu senatus consultum de magistratibus facient.

9.     Genua flectamus.

10. Sinistra manu retinebat arcum.

11. Captivi genua flectunt et crebros gemitus edunt.

12. Dux ad occasum solis naves solvit.

13. Domus propria, domus optima.

14. Cursus honorum a quaestura initium capit.

15. Multae manus onus levius faciunt.

16. Omnes magistratus Romani potestatem habebant.

17. Senatus rem publicam consulis fidei commisit.

18. Catilina homo sine re familiari, sine fide, sine spe fuit.

19. Senatus Catilinam et Manlium hostes indicat.

20. Consul domo ad senatum venit.

21. Catilina ex curia domum venit.

22. Sidera ab orto ad occasum suum cursum efficiunt.

23. Fatum est immutabilis ordo seriesque rerum.

24. Multas effigies clarorum maiorum domi vidimus.

25. Meridies diei media pars est.

26. Res humanae fragiles caducaeque sunt.

27. Rerum species fallaces saepe sunt.

28. Natura omnium rerum mater est.

29. Res publica, res populi.

30. Res, non verba.

31. Da mihi, pulchra femina, manum.

32. Tota gens in fines rei publicae magna cum manu amicorum uno die venit.

33. Ciceroni a spe et metu animus liber erat.

34. Puella facie egregia domum venit.

35. Res secundae amicos parant, res adversae probant.

36. Thucydides res gestas narrat.

37. Annus est longa series dierum noctiumque.

38. Omnium rerum principia parva sunt.

39. De re militari scripsit.

40. Homo sacra res homini.  


FRASES RELATIVAS A ADJETIVOS DE 1ª Y 2ª CLASE         

1.     Breve tempus erit.

2.     Vir insignis virtutis magnaeque scientiae.

3.     Proelium atrox et anceps erit.

4.     Donec eris felix, multos numerabis amicos; si tempora erunt nubila, solus eris.

5.     Cum populo potenti pugnabamus.

6.     Audaces fortuna iuvat.

7.     Grave conscientiae pondus est.

8.     Omni aetati mors est communis.

9.     Sub dulci melle impia venena latent.

10.  Somnia falacia saepe sunt.

11.  Numquam est fidelis cum potente societas.

FRASES SOBRE LOS GRADOS DEL ADJETIVO EN LATÍN

1.     Mulier fortior viro est.

2.     Galli tam fortes quam Romani fuerunt.

3.     Ager longior quam latior erat.

4.     Dolor animi gravior est quam corporis dolor.

5.     Avarus miserior est paupere.

6.     Sunt corda duriora saxis.

7.     Libertas est mihi (para mí) tam dulcis quam vita. Vita est mihi minus cara quam libertas.

8.     Luce sunt clariora nobis (para nosotros) omnia tua consilia.

9.     Nulla res laudabilior clementia est.

10.  Horatius prudentior est.

11.  Vidi magistrum benevolentiorem.

12.  Melior est canis vivus leone mortuo.

13.  Nulla res peior bello civili est.

14.  Marcus magis pius quam Paulus fuit.

15.  Aestate, noctes breviores sunt quam dies; hieme,longiores.

16.  Melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria.

17.  Saepe remedium malo peius est.

18.  Ferrum durius et utilius est auro; aurum pretiosius est ferro.

19.  Ferro saevior fames est.

20.  Nullum vitium turpius est avaritia.

21.  In libero populo imperia legum potentiora sunt quam imperia hominum.

22.  Peior odio est amoris simulatio.

23.  Melle dulci dulcior es.

24.  Breviore via in castra venerunt.

25.  Cervus est velocior quam audacior.

26.  Hector tam strenuus fuit quam magnanimus.

27.  Nihil (nada) est in homine divinius ratione.

28.  Fertilior seges semper est in alienis agris.

29.  Hieme dies brevissimi sunt, aestate longissimi.

30.  Senectus est loquacior.

31.  Omnium Gallorum fortissimi sunt Belgae.

32.  Saturnus, saevissimus patrum (e patribus, inter patres),filios suos vorabat.

33.  Romae plurima aedificia pulcherrima sunt.

34.  E minima causa saepe maximae res eveniunt.

35.  Pacis dulcissimum et pulcherrimum est nomen.

36.  Mens hominis omnium rerum celerrima est.

37.  Somnus est morti simillimus.

38.  Scientia est hominibus maxime necessaria.

39.  Homines facillima semper quaerunt, sed facillima saepe non sunt optima.

40.  Socrates clarissimus inter philosophos Graecos fuerat.

41.  Socrates omnium hominum sapientissimus fuit.

42.  Hercules ab infantia firmissimus fortissimusque fuerat.

43.  Pulcherrima carmina scripsit Horatius.

44.  Marcus maxime (minime) idoneus erit.

45.  Usus, magister maxime egregius, multa docet.

46.  Nulla servitus turpior est quam voluntaria.

47.  Omnis turba mala, medicorum pessima.

48.  Lex posterior derogat priorem.

49.  Ex omnibus floribus pulcherrima rosa est.

50.  Romae plurima aedificia pulcherrima erant.

51. Peiora sunt tecta odia quam apertissima inimicitia.


FRASES SOBRE LOS PRONOMBRES         

1.     Sapiens semper in se divitias habet : “omnia mea mecum porto”.

2.     Magister nos ad se vocabit.

3.     Omnia tua mihi dedisti, itaque nunc omnia mea sunt tua.

4.     Dux cum exercitu suo urbem cepit, sed eius incolis veniam dedit.

5.     Fili, tu semper mecum eris omniaque mea tua erunt.

6.     Hostes se nobis tradiderunt.

7.     Consul sibi domum aedificavit. (Sapientia aedificavit sibi domum)

8.     Maxima pars istius turbae patria caret.

9.     Inimici mei mea mihi, non me ipsum ademerunt.

10. Bello Troiano dei ipsi pugnaverunt atque eidem dei semper eidem populo favebant :  

 Venus ipsa Hectorem ipsum adiuvit.

11. Urbs, quam videtis, pulcherrima Italiae fuerat.

12. Hoc eis narro, qui me non intelligunt.

13. Bis miser est ille qui ante felix fuit.

14. Civitas popularis est ea, in qua omnia in populo sunt.

15. Mihi gratior est is, qui verum dicit, quam is, cuius verba dulcia sed infida sunt.

16. Bis vincit qui se vincit in victoria.

17. Quos invitaverat, interficit.

18. Sum, quod eris; quod es, ante fui.

19. Cuius sunt istae domus?

20. Ex iis donis,quae ego tibi dedi,quae sunt tibi iucundiora?

21. Quis sum? Nescis quis sim.

22. Romamne veniam an hic maneam, an Arpinum fugiam?

23. Tu igitur nihil vides?

24. Quae virtus in ullis fuit?

25. Nulli parietes nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient.

26. Si nulla sit divinatio, nulli sint dei.

27. Sibi quisque confidat.

28. Alii alia sentiunt.

LAS FORMAS   “CUYO”    y     “SU”    EN LATÍN Y EN CASTELLANO

Cuyo (etc.), en latín, es siempre pronombre, en concordancia con el antecedente en género y número, y en función de complemento de un nombre de la oración subordinada.

En castellano, aunque sustituye al antecedente, unas veces con valor posesivo y otras no, es siempre forma adjetiva que acompaña y concuerda con un sustantivo de la oración subordinada.

- La escritora, cuyos (valor posesivo = cuius ) libros leemos,  es muy   conocida.

- Ha desaparecido también el coche cuyo (no posesivo = cuius )  dueño o conductor había huido.

- Los cuadros cuya (no posesivo = quorum ) contemplación nos ha entusiasmado, son de Velázquez.

-  El pintor cuyas (posesivo = cuius )obras admiráis, murió en la miseria.

El posesivo su, suyo (etc.), en castellano pueden ser formas reflexivas o no reflexivas, mientras que en latín son siempre reflexivas : Pedro entregó su cuaderno a María. Si el cuaderno es de Pedro, en latín se utilizaría “suus,a,um”; por el contrario, si se refiere a María, se emplearían los genitivos de “is,ea,id. 


TEXTOS para LATÍN I         

Geografía de Europa, el Mediterráneo e Italia   (Consultad los mapas correspondientes)

Europa magna est atque multas insulas paeninsulasque habet. Europae terrae sunt multae: Hispania, Gallia, Italia, Graecia, Dacia, Germania, Pannonia et Sarmatia. Hispania, Italia et Graecia paeninsulae sunt. Hibernia, Britannia, Maiorica, Corsica, Sardinia, Sicilia et Creta magnae insulae sunt. Germania et Gallia neque insulae neque paeninsulae sunt. Tamesis, Garumna, Rhodanus, Albis, Rhenus, Padus et Danuvius alti fluvii Europae sunt. Oceanus Atlanticus et Mare Internum Europae maria sunt. Pyrenaei et Alpes Europae alti montes.

Hispania

Hispania magna paeninsula est. Hiberus, Durius, Tagus, Anas et Baetis alti fluvii sunt; Hispaniae multi fluvii parvi sunt.

Hispaniae antiqui incolae (habitante) multi erant: Iacetani, Vascones, Cantabri, Astures, Gallaeci, Arevaci, Vettones, Lusitani, Turdetani, Oretani. Gades, Malaca et Onoba antiquae coloniae Punicae sunt. Rhoda, Mainake et Emporiae antiquae coloniae Graecae.

Tarraconensis, Lusitania et Baetica Hispaniae Romanae provinciae sunt. Hispaniae oppida (ciudad) et coloniae magnae sunt: Tarraco, Caesar Augusta, Saguntum, Carthago Nova, Gades, Hispalis, Corduba, Emerita Augusta, Olisipo, Bracara, Legio, Lucus Augusti, Numantia, Pallantia, Toletum.

Gallia

Gallia magna provincia Romana est. Garumna, Liger, Sequana et Rhodanus Galliae alti fluvii sunt. Celtae Galliae incolae erant. Burdigala, Lugdunum, Gergovia, Alesia et Lutetia Galliae oppida sunt. Massilia antiqua colonia Graeca est.

Graecia

Graecia quoque (también) magna paeninsula est, sita in extrema Europa. Multae insulae paeninsulam circumdant. Pauci fluvii Graeciae terram rigant. Euboea et Creta magnae insulae, Aegina et Ithaca parvae insulae sunt. Athenae, Thebae, Corinthus, Argi et Sparta Graeciae magna oppida sunt.

Graeciae incolae paucas vias habent, sed in undis navigant. Nautae Graeciae in oris Asiae atque Africae, Italiae, Siciliae, Galliae Hispaniaeque multas clarasque colonias condunt (fundar). Syracusae Massiliaque clarae coloniae Graecae fuerunt.

Graeci in Asiam veniunt et Troiam frustra (inútilmente) oppugnant. Troiani se strenue (valerosamente) defendunt. Venti adversi Graecos Troiae retinent. Graeci tandem (finalmente) Troiam delent (destruir). Troiani Graecos saevos (cruel) existimant.

Graecia Romae magistra fuit. Roma et Graecia magna gloria florent. Romae poetae litteras Graecas discunt (aprender) et Musas Graecas colunt (honrar). Multae statuae dearum Romae, Athenis, Syracusis atque in Italia tota fuerunt.

Italia

Italia magna paeninsula est. Padus, Arnus et Tiberis Italiae alti fluvii sunt. Etruria, Picenum, Latium, Samnium et Apulia magnae terrae sunt. Mediolanum, Patavium, Cremona, Placentia et Capua Italiae oppida sunt. Cumae, Rhegium, Sybaris et Tarentum, antiquae coloniae Graecae, Italiae quoque oppida sunt.

In Italia Roma est. Roma magna et antiqua urbs Italiae est. Romae fortuna magna fuit. Roma antiqua parva fuit, sed Albam delet. Deinde (luego) multis pugnis Etruriam et Campaniam vincit. Non divitiis (riquezas), sed prudentia et patientia Roma superat, atque Italiam coloniis complet (llenar). Postea (después) multas magnasque provincias in Europa Roma habet magnaque diligentia administrat.

Sicilia Romanarum provinciarum prima est atque magnas divitias habet. In insula Sicilia ac in Italia multae coloniae Graecae fuerunt, Magna Graecia. In insula Aetna est. Siciliae incolae Aetnam timent, nam Aetnae flammae Siciliae terras saepe (a menudo) vastant (devastar). Sed incolae Siciliam amant, nam est pulchra amoenaque insula.

Dos grandes diosas

Fabulae carae sunt puellis, nam fabulae puellas delectant. Multae fabulas memorant antiquas deas. Minerva dea non solum sapientiae magna dea est, sed etiam pugnas amat atque hastam (lanza) galeamque (coraza) habet. Multae erant statuae et arae Minervae, reginae incolarum Graeciae. Graecae puellae magna cura Minervae aras rosis ornant. Diana, lunae silvarumque dea, sagittas portat ac sagittis feras vulnerat et necat. Cerva Dianae sacra erat.

Fundación de Roma

Romanum imperium a Romulo, Reae Silviae filio, principium habet. Romulus urbem exiguam in Palatino condit post Troiae bellum anno trecentessimo nonagessimo quarto. Urbem e Romulo Romam vocant.

Romulus vicinos Romae populos ad spectaculum ludorum invitat, nam Romani feminas non habent. Tum Romani Sabinorum feminas rapiunt et bello Sabinos vincunt.

Muerte de Remo

Romulus Romae muros construit. Remus muros transilit (saltar por encima): “ Muri in oppido incolarum vitas servant, sed tui muri incolas non servant ”. Dicit Remus et Romulus Remum necat cum gladio.

El rapto de las sabinas

Romulus ceteris incolis dicit: Roma crescere debet, sed feminas non habemus; legatos ad vicinos populos mittemus (enviar; futuro) et Romae nuptias petemus”. Sed vicini populi Romae magnum imperium timebant: itaque (así pues) discordiam ostendunt (mostrar). Tunc (entonces) Romulus magnos ludos parat (preparar) et populum Sabinum invitat, nam feminas Sabinas rapere cupiebat.

Educación de los espartanos

Licurgus pueros Spartanos educavit. Pueri enim in terra cubabant, frugaliter cenabant et poenas tolerabant. Puer vulpeculam (zorrita) vivam surripuerat et sub veste celabat. Vulpecula puerum dilacerabat (desgarrar), destrozar). Puer tamen (sin embargo) non lacrimavit sed intrepide acutum damnum toleravit.

Los sonidos animales

Agni balant, asini rudunt, columbae gemunt (gemir), equi hinniunt, gallinae glocitant, galli canunt, lupi ululant, porci grundiunt, ranae coaxant, tauri mugiunt (bramar), vaccae mugitant.

Mitología

La Guerra de Troya

Clarum oppidum Asiae Troia erat. Troiani oppidum incolebant atque cum Graecis pugnabant, nam Graeci Troiam obsidebant (asediar). Belli causa Priami filius est, nam pulchram Graeciae feminam raptat et secum (con él)  vehit. Multi dei ac deae Graecos iuvabant. Multi populi et dei deaeque Toianos quoque iuvabant. Graeci Troianique varia fortuna in latis Toiae campis strenue pugnabant. Tandem Graeci Troiam dolo expugnant atque praeclaram victoriam obtinent. Viros, feminas et pueros interficiunt aut capiunt. Oppidi tecta templaque ferro flammaque impie delent.

Tántalo

De Tantalo fabulam narrant. Tantalus deos ad cenam invitaverat (pluscuamperfecto). Tantalus filium suum occidit et membra in magno cado (cazo) coquit (cocer). Convivae suspiciosi cibum a mensa amovebant. Dea umerum consumit. Reliqua membra Mercurius in cado recoquit et vitam puero reddit. Dei umerum eburneum puero fecerunt.

El Minotauro

Antiquis temporibus erat in insula Creta Minotaurus. Monstrum caput tauri in humano corpore habebat atque in labyrintho habitabat. Labyrinthus magnum aedificium erat et huc (aquí) rex Minos Minotaurum hominibus vivis alebat (alimentar).

El panteón romano

Iuppiter deorum hominumque imperium habet; fulmina in terram de caelo iacit. Iuno, Iovis soror atque uxor, nuptiarum curam habet. Vulcanus, Iunonis filius, ignis deus est et in monte Etna incolit. Mars, belli deus, Romuli, Romae conditoris, pater est. Venus, inter deas pulcherrima, duos filios e Marte genuit. Minerva litteris et pacis artibus scientiisque curat. Ceres agri culturae dea est et fruges hominibus praebet. Pluto in Inferis cum Proserpina, Caereris filia, regnat. Neptunus, Iovis Plutonisque frater, maris aquarumque omnium rex est. Apollo ac Diana Iovis liberi sunt; is oraculis suis responsa hominibus dat atque ea in silvis feras sagittis vulnerat. Mercurius, deorum nuntius, mercatores iuvat.

Textos para después de la declinación y la conjugación         

El lobo y el cordero

Lupus et agnus in fluvii ripa aquam potabant. Superior(en la parte de arriba) stabat lupus longeque inferior(mucho más abajo) agnus. Agnus parvus et innoxius(inofensivo) erat, at lupi audacia magna erat. Agni ac cervi lupos timent, nam lupi agnos saepe devorant. Agnus lupum  videt et fugam temptat, sed lupus videt etiam agnum atque causam iniuriae quaerit. "Tua causa,dicit,aqua turbida est". At agnus respondet: "tu potas superior et aqua decurrit a te". Tamen lupus iniustus timidum agnum vulnerat devoratque.

Sic viri iniusti fictis(fingidas) causis viros infirmos et innoxios semper opprimunt.

Textos para después de los pronombres  

Prometeo

Iuppiter, postquam terram caede Gigantum pacavit, homines in eorum loco collocavit. Hos homines Prometheus, Iapeti filius, e luto et aqua finxerat. Prometheus, qui homines amabat, ignem e caelo ad terram secreto deportavit. Iuppiter Prometheum punivit. Post multos annos Hercules captivum poena liberavit.

Pandora

Prometheus homines e luto et aqua finxerat. Postea autem (pero, por otra parte) Vulcanus mulierem quoque (también) finxit. Ceteri dei Vulcanum in opere adiuvabant. Venus enim mulieri pulchritudinem dedit, Minerva ei scientiam omnium artium muliebrium tribuit et Mercurius blanditiam ei dedit.

La metamorfosis o el asno de oro:

Lucio convertido en asno

Quondam per Thessaliam iter faciebam: Hipatam tendebam. Cur Hipatam tendebam? Quia, heu! multa mirabilia, quae arte magica incolae faciebant, audiveram: homines et mulieres in feras vel aves mutati erant, res sine manu humana in caelum coniectae erant.

At omnia vehere nequibant, et me cum equo alteroque asino e stabulo deduxerunt et nos gravibus sarcinis (carga, fardo) oneratos per angustas montium vias adduxerunt. Ego tanto onere oppressus et longo itinere confectus cadaveri similis eram. Itaque auxilium petere cupivi et caesaris nomen invocare incepi. Tum latrones isto clamore suscensi (encolerizarse) me verberaverunt.

Textos de mitología

Orfeo y Eurídice

Orpheus poeta feras etiam (también, incluso) cantu suo domabat atque magna saxa lyrae suavitate movebat. Eurydicam, pulchram feminam in matrimonio habebat multumque amabat. Orpheus beatus erat, sed vipera Eurydicam in prato mordet suoque veneno propere (de prisa, rápidamente) necat. Eurydica in Inferos, mortuorum magna regna, descendit. Orpheus in Inferos venit atque inter mortuorum umbras quaerebat Eurydicam suam. Postremo etiam Proserpinam, Inferorum deam reginamque, suis verbis canoris movet. Proserpina dea Eurydicam Orpheo reddit. Iam Orpheus Eurydicam ex Inferis in terras secum (con él) ducebat laetusque erat. Orpheus ad Inferos respicere (mirar) non debebat, sed, magna cura motus, ad Inferos respexit. Tunc Eurydica in Inferos rursus (de nuevo) descendit atque in Inferis perpetuo mansit. Orpheus in terras ex Inferis venit atque in terris maestus errabat arque Eurydicam multis cum lacrimis maestisque verbis diu appellabat.

Deucalión y Pirra

Iuppiter olim (en otro tiempo, en otra ocasión), propter hominum pravitatem iratus, magnis eluvionibus (inundación) paene (casi) universum genus humanum obruit. Deucalion tamen, Promethei filius, et Pyrrha, eius uxor, in montem Parnassum evaserunt. Post aliquot dies subsidit aqua. Inde (entonces) Deucalion et Pyrrha in campos iterum (otra vez) descendunt, tristesque per vastam solitudinem errant. Tandem (finalmente) ad Themidis templum veniunt et deae oraculum consulunt. Dea misericordia mota: “Velate capita et matris ossa post terga iactate” inquit. Diu haesitant; vix enim oraculum intellegunt. Tandem Deucalion: “nonne (acaso no) terra omnium mater est?” exclamat. “Nonne lapides in terrae corpore ossa sunt?” Ego certe hoc tentabo”. Sine mora caput velat, magnumque lapidem post tergum suum iactat. Lapis statim (al punto) homo facitur. Tum Pyrrha quoque lapidem iactat. Pyrrhae autem lapis mulier facitur. Tali modo Deucalion et Pyrrha genus humanum restituerunt.

Historias y leyendas de Roma

Romulus et Remus,Martis filii,urbem Romam condiderunt; sed Romulus fratrem necavit quod muros novae urbis violaverat. Ita Romulus primus Romae rex fuit. Pastores et agricolae regionis primi urbis incolae fuerunt. Romulus autem reliquique incolae mulieribus carebant. Itaque legatos in finitimas civitates miserunt et viros feminasque vocaverunt ad magnum ludorum spectaculum. Sabini cum liberis ac coniugibus convenerunt. Ubi omnes ad ludos attenti erant, iuvenes Romani virgines Sabinas captaverunt et secum duxerunt.

Titus Tatius, Sabinorum rex, virginum raptu iratus, bellum adversus Romanos magna cura parabat. At ceterae finitimae civitates sese ad bellum imprudenter praecipitavere. Itaque Romani celeriter omnes vicerunt. Ita Romanorum vires et potentia magis magisque crescebant.

Sabini autem, ut antea diximus, bellum haud(no)temere gesserunt: magnum exercitum praeparaverunt omniaque bene providerunt. In urbem Romam pervenerunt et Capitolium dolo ceperunt. Inter Capitolium Palatiumque atrox proelium erat. Tum(entonces)Sabinae mulieres se inter tela miserunt et patrum coniugumque pugnam diremerunt.

Sabinae, novae Romanorum coniuges, ita dixerunt: "Patres virique nostri estis. Arma ponite vel in nos vertite, quod viduae aut orbae vivere non cupimus". Talia verba multitudinem et duces moverunt. Duces pacem fecerunt et civitates iunxerunt sub Romanorum imperio. Post bellum tam triste laeta pax cariores Sabinas viris ac parentibus fecit. Romulus et Titus Tatius simul feliciter regnaverunt usque ad(hasta) Tatii mortem. Postea Fidenates et Veientes bellum adversus Romanos gesserunt, quia novae vires nimis(demasiado) crescebant. Romulus semper victor fuit.

Quondam (una vez) Romulus, qui exercitum recensere (pasar revista) cupiebat, contionem (asamblea) in Campo Martio habebat. Subito nigerrima nubes supra capita omnium apparuit, quae atrocem tempestatem cum magnis tonitribus fulguribusque adduxit. Densissimus nimbus(nimbo) regem operuit(cubrir,ocultar), quem deinde Romani numquam in terris viderunt. Populus Romanus in numero deorum eum habuit et Quirinum nominavit.

Fábulas de Fedro

Lupus et agnus II

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant. Lupus superiore loco erat, sed tamen clamavit: "Cur mihi aquam turbavisti? "Respondit agnus: "Quomodo potui id quod dicis facere, lupe? A te aqua ad me currit". Veritatis vis lupum vicit, qui tamen iterum clamavit: "Ante hos sex menses contumeliam(injuria) dixisti mihi". "Tum vivus nondum eram". "Pater tuus contumeliam mihi dixit". Ac statim(al punto) miserum agnum necavit.

Hanc fabulam in eos homines scripsi qui iniuria innocentes opprimunt.

Canis qui praedam amisit

Saepe sua amittit is qui aliena cupit.

Canis quidam per flumen natabat et in ore carnem portabat. Tunc in aqua simulacrum suum vidit. Statim cogitavit: "Alius canis est, qui aliam praedam portat; eam capiam: sic duas praedas habebo". Os aperuit et cibum dimisit quem tenebat, sed eum quem petebat rapere non potuit.

Leonis pars

Societas cum potenti numquam fidelis est; haec fabula mea dicta confirmat.

Vacca et capella et patiens ovis socii fuerunt cum leone in venatione. Postquam cervum vasti corporis ceperant, quattuor partes fecerunt. Tunc ita leo dixit: "Ego primam capiam, quia rex sum; secundam mihi dabitis, quia sociorum unus sum; tertiam habebo, quia plus valeo; quis quartam cupit? Malum accipiet". Sic potens leo totam praedam cepit.

Ranae et Sol vel furis nuptiae

Aesopus furis(ladrón) nuptias vidit ac statim hanc fabulam narravit: quondam Sol uxorem ducere cupiebat. Quod consilium ranae cognoverant summaque vi clamabant: "Non potest!non potest!". "Cur uxorem ducere non possum?"quaesivit Sol. Ranae responderunt: "Nunc unus sol omnes lacus siccat: quid accidet cum liberos habebit?".

Simius iudex

Is qui mendacium semel dixit, fidem in perpetuum amitit.

Lupus vulpem furti accusabat, at illa negabat a se furtum commissum esse. Tum simium vocaverunt, qui facta iudicaret. Ubi lupus et vulpes causam exposuerant, simius suam sententiam dixit: "Tu non perdidisti id quod petis; tu rapuisti quod negas".

Miles gloriosus

Duo milites in itinere latronem offenderunt(encontrar). Eorum alter fugit, alter autem gladio pugnavit et forti dextera latronem fugavit. Tum miles qui antea profugerat rursus (de nuevo) gladio destricto apparuit magna voce clamans: "Ubi iste latro est? Adesto(acércate), ignave(cobarde) latro, ut hunc gladium cognoscas! " At amicus ei dixit: "Dum ego cum latrone pugnabam, istis fortissimis verbis me adiuvare potuisses; nunc linguam et gladium conde, quia iam sensi quam fortiter fugias".

Lepus et passer

Stultum est sibi non cavere et aliis consilia dare.

Passer leporem ab aquila captum imprudentiae accusabat: "Cur non cavisti? Si curam posuisses, nunc liber ac tutus esses; fugere statim debuisti: ubi est illa celeritas tua? "Dum talia dicit, ipsum imparatum aquila rapit.

Corvus et vulpes

Qui laudibus nimis delectantur, poenas saepe dant.

Corvus caseum de fenestra rapuit et summa in arbore cum praeda consedit. Vulpes, quae eum viderat, haec blanda verba sub arbore pronuntiavit: "Quam pulchras pennas habes, corve! quantum decus corpore et vultu! Si vocem haberes,avium prima esses". Ille, stultus, cupiens vocem ostendere, os aperuit emisitque caseum, quem dolosa vulpes celeriter rapuit.

Vulpes et uvae

Vulpes fame coacta altae vineae uvas attingere conabatur saliens summis viribus. Quoniam eas adsequi non potuit, discedens dixit: "Nondum maturae sunt; non mihi placent". Qui verbis contemnunt ea quae consequi non possunt, hanc fabulam sibi adscribere debebunt.

Senex et asinus

In omnibus mutationibus, pauperibus nihil mutatur praeter domini nomen.

Timidus senex asinum in prato pascebat. Subito clamor hostium auditum est; territus senex asinum abducere conatus est, timens ne ab hostibus uterque caperetur. At ille quaesivit: “Num binas mihi clitellas victorem impositurum esse putas?”. Senex negavit. “Ergo in omni casu meas clitellas feram”.